라틴어 문장 검색

Nec enim ulla sunt illis vel tuguria, aut versandi vomeris cura, sed carne et copia victitant lactis, plaustris supersidentes, quae operimentis curvatis corticum per solitudines conferunt sine fine distentas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 18:1)
quin et ipse Hippian laudo, sed ingenii eius fecunditatem malo doctrinae quam supellectilis multiformi instrumento aemulari, fateorque me sellularias quidem artes minus callere, uestem de textrina emere, baxeas istas de sutrina praestinare, enimuero anulum nec gestare, gemmam et aurum iuxta plumbum et lapillos nulli aestimare, strigilem et ampullam ceteraque balnei utensilia nundinis mercari.
(아풀레이우스, 플로리다 9:32)
Itaque hominum intellectui non plumae addendae, sed plumbum potius et pondera;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 250:1)
neque similiter plumbum in aqua forti;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 122:3)
Nam ipse calor manus globulum plumbi aut alicujus metalli paulisper detentum nonnihil calefacit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 177:3)
adeo ut veluti plumbum et pondera intellectui addant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 367:8)
Fieri fecimus globum ex plumbo cavum, qui duas circiter pintas vinarias contineret;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 426:1)
atque foramen illud, postquam globus aqua impletus fuisset, plumbo liquefacto obturavimus, ut globus deveniret plane consolidatus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 426:4)
ut tandem aqua, impatiens pressurae ulterioris, per solida plumbi (instar roris delicati) exstillaret.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 426:8)
ut ligni, ferri, plumbi, panni, membranae, etc.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:13)
Mira certa res, illam oratoris partem quae non ultra corticem penetrat et histrionis potius virtus censenda est quam oratoris, in locum tam sublimen supra nobiliores illas partes, inventionis, elocutionis, et caeterarum extolli, imo quasi omne tulisset punctum, pene solam praedicari.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:9)
Dives erat armentis, ovibus, sylvis tam caeduis quam grandioribus, lithanthracibus, frumento, plumbi et ferri fodinis, et compluribus aliis proventibus rusticis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:9)
Quantum ad turrim, eam elevari volo usque ad duo tabulata, utrunque quindecim pedes altum, super duas alas frontis, coopertam plumbo aequabili, atque statuis per fulcra laterum in summitate decoratam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 3:9)
In summitate vero plumbo vel lapide quadrato coopertis et ad latera elegantibus statuis parvis aenei coloris munitis clausum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 5:19)
Et ecce operculum plumbi elevatum est, et ecce mulier una sedens in medio ephae.
(불가타 성경, 즈카르야서, 5장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION